- 8 -

1327 (6. kwietnia) Wrocław.

Jan I. Luksemburski, król Czech i tytularny król Polski, hrabia Luksemburga, zhołdował księcia wrocławskiego Henryka VI. Dobrego wraz z jego księstwem na czas jego życia.

— [In] nomine domini amen. Fidelitatis nostre dexteram merito hiis liberalius inpertimur, in quibus fidei caritatisque sinceritas peramplius reperitur. Ex eo nos Johannes dei gracia Boemie et Polonie rex comesque Lucembnrgensis ad memoriam sincera fidei puritate revocata, quam nobis illustris princeps dominus Henricus dux Slesie et dominus Wratizlaviensis pre ceteris amicis suis exhibuit propter favorem et fiduciam quam ad nos toto corde suo gessit et adhuc gerit, adeo quod totam terram suam Wratislaviensem eo iure, sicut ipse earn habuit et possedit ad manus nostras virium compos suarum voluntarie resignavit ob commune terre sue commodum et honorem, discretis et constantis fidei viris nobis quam plurimum dilectis feodalibus, consulibus, iuratis, scabinis Wratizlaviensibus atque aliarum civitatum eiusdemque terre tocius incolis universis bona fide omnique sine dolo per presentes damus, promittimus publice et spondemus, quod idem ingenuus princeps, amicus noster dilectus, dominus Henricus dux Slesie et dominus Wratizlavie, cui ex debito eandem tenemus fidem quam nobis, debet esse tocius vite sue temporibus et permanere civitatis Wratizlavie, aliarum civitatum castrorum, opidorum, villarum, vasallorum atque tocius terre Wratizlaviensis verus cum plena possessione dominus et non alter, videlicet cum tytulo, auctoritate, dingnitate, utilitatibus, proventibus, percepcionibus, exaccionibus, pertinenciis, feodo, iudiciis, iure patronatus suorum omnium beneficiorum ecclesiasticorum et generaliter cum omni dominio et iure, nullo penitus excluso, quibus hucusque usus est, veluti ex paterna successione predictam suam terram post divisionem cum fratribus suis magnificis principibus ducibus Slesie, BolezslaoBolesław (Bolko) III. Rozrzutny (Hojny), książę na Legnicy, Brzegu, Wrocławiu, Kaliszu, Opawie i Namysłowie Bregensi et WladeslaoWładysław Legnicki, książę legnicki Legniczensi dominis habitam tenuit annis pluribus et possedit solo homagio per predictos cives ac fideles seu feodales Wratizlavienses nobis heredibus ac successoribus nostris Boemie regibus semper reservato, ita quod nullum debeant habere dominum verum, quamdiu vixerit, quam eundem, fide firma addicientes certo et voluntario ex promisso, quod si dominus dux Henricus predictus tempore succedente per nos et heredes nostros vel per qaoscunque legittimos successores nostros Boemie reges, quod absit, ex quocunque proposito et occasione a terra Wratizlaviensi, eius iaribus et dominio predictis, quibuscunque censeantur nominibus, attemptatus fuerit alienari, transponi aut qucunque modo ab ea transmutari, eciam si de hoc nostras, heredum nostrorum et successorum nostroram regum Boemie receperint literas speciales, exnunc pront extanc libera ex eleccione sepedictis feodalibus, civibus ac aliis predicte terra Wratizlaviensis incolis precipimns firmiter et mandamus, quod huiusmodi mandatum, quemadmodum eorum fidei bene convenit et honori, reputare debeant irritum et inane. Eciam si quodcunque feodum suo tempore vacare contigerit, illud a nobis debet suscipi, sed idem dominus dux Henricus prefatus debet habere conferendi ipsum plenariam potestatem. Insuper si aliquas nostris cum inimicis guwerras inierimus, tunc omnes municiones predicte nobis debent tunc et omni tempore apperiri; sic tamen quod dictarum municionum dominus Henricus dux predictus quietus maneat possessor vite sue temporibus sicut prius. Ut igitur per nos, heredes nostros atque nostros successores legittimos, reges Boemie omnia premissa qualibet postergata contradiccione inviolabiliter observentur, et ne ex aliqua occasione publico vel oculte quoquammodo contrarium attemptetur, presentes dedimus literas nostri maioris sigilli munimine consingnatas.
Actum Wratizlavie presentibus spectabilibus et nobilibus viris fidelibus nostris dilectis Joffrido de Liningin et Georio Irsuto comitibus, Hincone Birka de Duba burkgrauio Pragensi, Henrico de Lypa iuveni, Ottone de Bergow, Benessio de Warthinberk, Heynmano de Duba dicto de Nachod, Henrico de Luchtinburk, Amoldo Bittingin et Henrico Bavaro de Boppardia et aliis quam pluribus fidedingnis anno domini millesimo trecenthesimo vicesimo septimo proxima feria seconda post diem palmarum.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.